Bővebb ismertető
INTRODYCTIOI De lexicographia botanicaCum disciplinae quaedam historiam cultus et artium humanarum trac-tantes (ut puta historia artis medicinae et pharmaceuticae, historia agrihortorumque culturae, necnon sensu strictiore sumpta artis cultorum horto-rum historia) tum praecipue oecologia historica, quae lustris tribus ante actismirum sane incrementum cepit inter recentiores nostri aevi doctrinas, magismagisque patitur incommoda, quod et explicata satis nomina herbarum infontibus occurrentium hue usque non sunt et conatus ad doctorum ista deter-minanda plerumque omni carvere successu. Nonnulla enim huiusmodiincepta, ut optimo quidem iure Raschke, gravissimus auctor affirmai, con-tain a number of significant botanical errors as well as several bizzare andunacceptable hypotheses1.At cupido diligenter definiendi herbarum nomina non hac nostra aetateexorta est. Primus omnium laborem hune suscepit exeunte saeculo XVICasparvs Bauhin, qui licet hodie parum auctoritate valeat, tamen est propterrei novitatem prae ceteris memoratu dignissimus, quippe cuius opus, quodinscribitur IJinae theatri botanici sive index in Theophrasti, Dioscoridis,Plinii et botanicorum, qui a seculo scripserunt opera, plantarum circiter sexmillium ab ipsis exhibitarum nomina cum earundem synonymiis et differentiismethodice secundum genera et species proponens etc., pluries in lucem edi-tum sit, postremum autem perfectissimumque multo post mortem eius, anno1671 Basileae prodierit. Eiusdem fere fuisse naturae aestimandus est IohannisBauhin liber De plantis a Divis sanctisque nomen habentibus anno 1591Basileae typis impressus, in quo aspectum culturalem etiam ratio botanicacomitatur. Quae vero aliaque opera saeculo XVII publici iuris facta cur potis-simum synonyma contineant facilius intelleges, si nomenclaturam quan-dam universalem quamquam desideratam a multis, neque tamen absente con-sensu re vera effectam esse animadvertjris. Huiusmodi compilationum auc-tores praesertim aequalium suorum priorisque saeculi terminologiam, ut ex