Bővebb ismertető
LIBER PRISIUS.
CAPUT 1.
De imitatione Christi et contemptu omnium
vanitatum mundi. ^ TJI sequitur me, non amhulat in tenebris "dieit Dominus. Haee sunt verba Christi quibus admonemur, quatenus vitam ejus et mores imitemur, si velimus veraeiter illumi-nari, et ab omni eaecitate cordis liberari,
!Summum igitur Studium nostrum sit, in vita Jesu Cliristi meditari.
2. Doctrina Christi omnes doctrinas Sanctorum praecellit; et qui spiritum haberet; absconditum ibi manna inveniret.
Sed contingit, quod multi ex frequenti auditu Evangeiii parvum desiderium sen-tiunt, quia spiritum Christi non habent.
Qui autem vult plene et sapide Christi verba intelligere; oportet, ut totam vitam suam illi studeat conformare.
3. Quid prodest tibi, alta de Trinitate disputare; si careas humilitate, unde displiceas Trinitati?
Yere, alta verba non faciunt sanctum et justum; sed virtuosa vita efficit Deo charum.
Opto magis sentire compunctionem, quam scire ejus definitionem.
Si scires totam Bibliam exterius, et omnium Philosophorum dicta; quid totum pro-desset sine charitate Dei et gratia?
1 *